monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 110, 9
Pro deliciis autem omnibus huius saeculi, quales vel expertus es, vel augere ac multiplicare cogitando potes, immortalium deliciarum matrem concupisce sapientiam: sed, Initium sapientiae, timor Domini. Delectabit illa, et ineffabiliter procul dubio delectabit castis atque aeternis veritatis amplexibus: sed prius tibi donanda sunt debita, quam praemia flagitanda. Initium ergo sapientiae timor Domini. Bonus est intellectus. Quis negat? Sed intelligere et non facere, periculosum est. Bonus ergo facientibus. Nec extollat mentem in superbiam. Cuius enim timor est initium sapientiae, Laus eius manet in saeculum saeculi: et hoc erit praemium, hic finis, haec statio sedesque perpetua. Illic inveniuntur mandata fidelia, confirmata in saeculum saeculi; ipsa est haereditas Novi Testamenti mandata in aeternum. Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae . Beati enim qui habitant in domo Domini; in saecula saeculorum laudabunt eum : quoniam laus eius manet in saeculum saeculi.